Hōc libellō exercitia continentur quae facienda sunt post singulam fābulam eius librī cui titulus est Fābulae Syrae. Discipulus quī exercitia faciet facilius memoriā retinēbit nova vocābula ac rēs grammaticās necessāriās cuiusque fābulae certius discet.