Hiems apud Getas

Ovidius Tomīs, in Getārum terrā, exul dē hieme Rōmānīs — sī quis Rōmae adhūc eius meminit —nārrāre vult. Nārrat dē nive quae numquam dissolvitur, deinde ad Getās trānsit quōrum vestīmenta ac capillōs glaciē tēctōs et sonantēs dēscrībit. Neque nātūram praeterit: mare glaciē cōnsistere dīcit neque terram frūgēs ferre. Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt illam legere possunt.

Автор комментария — Мария Тимощук.