Charon

Circā annō 1520 Eurōpa, maximē vērō pars eius septentriōnālis, odiīs bellīsque lacerātur. Martīnus Luthērus ecclēsiam refōrmāre volēbat. Contrā quod Pontifex Maximus — ille maximus inter sacerdōtēs Chrīstiānōs putātur — ūnā cum Sacrī Rōmānī Imperiī prīncipe resistēbat. Eōdem tempore, quō rēgēs terrārum Eurōpae validissimī inter sē bella gerēbant, Desiderius Erasmus Roterodāmus tāle colloquium scrībit ut populōs ad pācem adhortārētur: in Tartarō cum Chārōne, cuius officium est umbrās mortuōrum trāns Styga trānsferre, colloquitur genius Alastor. Hodiē Alastor fēlīcia nūntiāre properat: mox valdē occupātus Charōn erit bellō per tōtum orbem illātō. Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt hoc legere possunt. 

Автор: Мария Тимощук