Philogelos

Quōmodo iocābantur Graecī et Rōmānī antīquī? Ecce iocī dē Scholasticō, quī inveniuntur in librō Φιλόγελως, Graecē scrīptō, ab Hierocle et Philargiō grammaticō et ā Iacobō Pontānō saeculō XVI Latīnē redditō. Haud multum hōc dē librō scīmus, sed rīsum movent iocī, quōs līber continet. Rīdendum est! Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt hōs iocōs legere possunt. 

De ingenii muliebris ad doctrinam

Temporibus antīquīs fēminae nōn parēs virīs erant. Mulierēs nōn potuērunt operam rēbus pūblicīs dare, in Ūniversitātibus discere, multaque alia. Diū fēminae contrā inaequālitātem pugnābant, volēbant enim cīvēs esse neque ā patre aut marītō suō pendēre. Rēs magnī mōmentī erat ēducātiō. Ergō hodiē diē internationalī fēminārum commemorēmus Annam Mariam van Schurman, cuius opera argūmenta continent, cūr fēminīs discere conveniat.
Anna Maria van Schurman (vīxit annīs 1607–1678) erat fēmina maximī ingeniī, ea igitur vītam suam pōnit prō studiō. Quoniam parentēs eius pecūniōsī erant, eī ūnā cum frātribus bonam ēducātiōnem dedērunt, ergō Annā multās linguās (inter quās erant Lingua Latīna, Graeca, Hebraica etc.) sciēbat, variōs poētās, auctōrēs, philosophōs, virōs doctōs legēbat. Ea fuit prīma fēmina, quae in Ūniversitāte ad scholās advenīre potuit.
Hic commentārius partem Annae Mariae van Schurman dissertātiōnis continent, ubi narrat, quid feminis discere deceat. Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt hoc legere possunt. 

Pyramus et Thisbe

Fēlīcem diem Sānctī Valentīnī! Ecce fābula dē miserīs Pȳramō et Thisbē, quī maximō amōre affectī sunt, etiamsī patrēs eōs loquī prohibuērunt. Sī scīre velītis, quōmodo amor aeternus mortem pallidam vīcerit, legātis fragmentum ex Ovidiī librō quārtō Metamorphōseōn Ovidiī (Ov. M. IV. 55-166) exceptum. Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt hoc legere possunt. 

De diebus festis

Fēlīcia Sāturnālia! Omnēs fruuntur hīs diēbus: ambulant, vīnum bibunt, domōs suās ōrnant. Fortasse vultis scīre, quid philosophī dē diēbus fēstīs cōgitāverint? Ecce fragmentum ex epistulā Senecae (Sēn. Ep. XVIII. 1-4) exceptum, quod monet, nē officium nostrum neque mōrēs oblīvīscāminī! Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt hoc legere possunt. 

Phantasma

Fēlīce Pervigilium Omnium Sānctōrum! Ecce fābula horribilis ex Plīniō Secundō (Plin. Ep. 7. 27. 5-11) excepta dē philosophō Athēnodōrō, quī Athēnīs sibi novam domum parvō pretiō invēnit. Sī vīs cognōscere, quae rēs horrenda in illā domō īnsit, lēgās fābulam verbīs facilibus explānātam. Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt illam legere possunt.