Fēlīcia Sāturnālia! Omnēs fruuntur hīs diēbus: ambulant, vīnum bibunt, domōs suās ōrnant. Fortasse vultis scīre, quid philosophī dē diēbus fēstīs cōgitāverint? Ecce fragmentum ex epistulā Senecae (Sēn. Ep. XVIII. 1-4) exceptum, quod monet, nē officium nostrum neque mōrēs oblīvīscāminī! Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt hoc legere possunt.
LLPSI
Hiems apud Getas
Ovidius Tomīs, in Getārum terrā, exul dē hieme Rōmānīs — sī quis Rōmae adhūc eius meminit —nārrāre vult. Nārrat dē nive quae numquam dissolvitur, deinde ad Getās trānsit quōrum vestīmenta ac capillōs glaciē tēctōs et sonantēs dēscrībit. Neque nātūram praeterit: mare glaciē cōnsistere dīcit neque terram frūgēs ferre. Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt hoc legere possunt.
Автор комментария — Мария Тимощук.
Phantasma
Fēlīx Pervigilium Omnium Sānctōrum! Ecce fābula horribilis ex Plīniō Secundō (Plin. Ep. 7. 27. 5-11) excepta dē philosophō Athēnodōrō, quī Athēnīs sibi novam domum parvō pretiō invēnit. Sī vīs cognōscere, quae rēs horrenda in illā domō īnsit, lēgās fābulam verbīs facilibus explānātam. Discipulī, quī Familiā Rōmānā in discendō ūsī sunt illam legere possunt.
Litterae Latinae per se illustratae

Hōc libellō opera continentur auctōrum Latīnōrum quae legī possunt ūnā cum Familiā Rōmānā librō. Libellum ergō in lūcem ēdimus discipulō quī antīquōrum verba velit legere quam prīmum poterit. Altera opusculī pars post Familiam Rōmānam librum legenda est. Hīc varia aguntur per ut aiunt saturam; maximē Senecae ad Lūcīlium epistulae. Libellus ā sodālibus societātis ēditus q. e. Antibarbarī. Nōmina sodālium in ultimā librī pāginā invenīrī possunt.
Continue readingExercitia Syrae (pars prima)

Hōc libellō exercitia continentur quae facienda sunt post singulam fābulam eius librī cui titulus est Fābulae Syrae. Discipulus quī exercitia faciet facilius memoriā retinēbit nova vocābula ac rēs grammaticās necessāriās cuiusque fābulae certius discet.
Continue readingBullula, Virgula, Calceus
Ecce fābula Russica, quae omnibus puerīs ac parentibus eōrum nōta est, verbīs facilibus scrīpta et explānāta. Discipulī Familiā Rōmānā ūtentēs in discendō possunt illam legere et audīre.
Continue readingFabellae discipulorum (pars prima)

Ecce fābellae quae ā discipulīs nostrīs scrīptae sunt ut artem scrībendī exercērent. Fābellārum argūmenta ad librum cui titulus est Familia Rōmāna pertinent, nam eō ipsō librō auctōrēs cuiusque fābellae linguam Latīnam discunt. Cōnsilium fābellās dīvulgandī cēpimus ut aliī discipulī exemplō nostrō hortantēs aliquid eiusdem generis scrībant ac tempus iūcundē peragant.
Grātiās agimus auctōribus nostrīs!
Continue readingPastor bonus
Ecce fabula de bono pastore ex libro Ioannis 10:11–16 quae post cap. IX Familae Romanae legi potest ad usum discipulorum explanata.
Continue readingFabellae Latinae
Hae sunt fabellae e libro cui titulus est Fabellae Latinae a discipulis nostris recitatae. Magistri libro Familia Romana docentes fabellis uti possunt, quo amplius discipuli facultatem audiendi exerceant. Quaeque fabella ad capitulum Familiae Romanae pertinet; cum primum in scholis nostris capitulum perlegimus, discipulos rogamus ut fabellam audiant ac de eius argumento narrent. Bene auscultetis!
Continue reading